Altmannus Rahewino
Capellano episcopi quondam magistro suo
Consule, Musa, sacrum pectus nostri Regewini,
Quem non invidia, non adulatio fert.
Eius iudiciis asta causas canitura
Et quid decernat opperiare sagax.
5
Hic videat usus pius explorator in istos,
Et resecanda notet. Ne titubes, faciet.
Dicet: Mutetur hoc, hoc nimis est puerile,
Hic minus abradas, hic minus adicias!
Interpres fidus plus equo nota notavisti;
10
Hic obscurus fis, dum brevis esse cupis!
Hic antique tui novus extas doctor alumpni,
Me, Regewine, novis instituens studiis.
Si queras, indoctus iter cur arripuissem
Me plus nescire discere quam puduit!
15
Est quodam prodire tenus, si non datur ultra,
Set, quo plus detur, tu modo, ductor agas!
Rahewinus Altmanno
Respondere tibi iam pridem debueramus,
Set variis causis detenti non poteramus.
Gaudemus viso, quam profecit tua musa,
20
Quod levibus spretis calamo graviore sit usa.
Set quod iudicio subdi nostro voluisti
Ac inculta licet gymnasia nota petisti,
Laudo sciens quod in hoc nobis deferre sciebas,
Quos quondam parvos doctores parvus habebas.
25
Nunc, operante Deo, gravibus leviora fugasti,
Quodque fuit puerile, viriliter evacuasti.
Factus es, ut sit opus tibi non iam lacte rigari,
Set cuius robur deposcat pane cibari.
Vim sententia, legem carmina, verba saporem
30
Cum teneant, meritum non sint habitura favorem?
Ergo nec addemus, mutabimus aut minuemus
Scriptorum quicquam, bene que limata videmus.
Sanctis martiribus tua sit devotio grata
Sitque pii doni non immemor Afra beata!
35
Gratia divina quanta prosit medicina
His, qui pravorum languescunt vulnere morum,
Scriptis monstrare cupio; Deus, auxiliare!
<conversio S. Afre>
Orbi Romano dominante Diocletiano,
Ecclesie Christi quassantur turbine tristi.
40
Robur sanctorum teritur virtute malorum
Et meritum fidei perturbat vis rabiei.
His infestatus Narcissus, presul amatus,
Vt sacra scriptorum recitant monimenta piorum,
Appetit externa dimittens arva paterna.
45
Gentes Teutonicas simulacris semper amicas
Intrat et Augustam sceleratis rebus onustam
Ac susceptrice gaudet quadam meretrice,
Que diffamata spurcis fuit Afra vocata,
Spurcis famosa rebus castisque perosa.
50
Presul at eximius errando nescius huius
Ingreditur scenam cenoso crimine plenam.
Felix, egregius comes atque diaconus eius,
Moribus ornatus intro fuit hunc comitatus.
Ergo salutantur et ob hoc venisse putantur,
55
Eius ut ad morem vellent laxare pudorem.
Que tribus ancillis adiuta cibum parat illis.
Set stupet, intenta dum cernit eos alimenta
Ymnis sacrare, poscensque sibi recitare,
Qui nam sint isti, rescit de presule Christi
60
Moxque solo strata pavitans est talia fata:
"Sancte, quid egisti, quod turpia tecta subisti,
Mundus mundarum qui constas dux animarum?
Me neque sordidior hic est neque femina peior!"
Sic ea testatur; set ad hec pius ille profatur:
65
"Mundicie Christi non obsunt que retulisti.
Nam sol in terras splendore suo iaculatus,
Munda vel inmunda peragrans, manet inmaculatus.
Sic sacra maiestas Christique serena potestas,
Sordibus illata, non fiet ab his maculata,
70
Set propulsabit. Huic credito, namque fugabit
A te delicta!" Stupet hec ad talia dicta,
"Diluar ex illis", dicens, "que plura capillis
Feci peccata?" - "Baptismate purificata
Credula si fueris, iam nulla sorde teneris!"
75
Protinus ancillas vocat et sic dicit ad illas:
"Christi presul hic est qui testatus michi sic est:
Si baptizaris, mox omni sorde piaris.
Consilium detur. Quid vobis ergo videtur?"
Respondent velle se presto tenere puelle,
80
Vt, quo vertatur frons, corpus iure sequatur:
"Ad scelus inmote, scis, affuimus tibi tote.
Cur non hac mente ferimur, te sancta petente?"
Nox erat et presul ymnis psalmisque vacabat
Ac ad psallendum dominam famulasque vocabat.
85
Mane fit, missi veniunt pretoris iniqui
Ac perquirebant, quos sero venire videbant.
Asserit Afra suos ad se venisse sodales,
"Sicut sepe petunt commercia talia tales"
Dicens, "venerunt equidem, set mox abierunt".
90
His dictis credunt hii confestimque recedunt,
Vnus set restat, Afre qui talia prestat:
"Vidi signantes cruce se noctu vigilantes".
Dicit: "Quid dicis? Peterent tectum meretricis
Christi cultores?" Hunc fallit ut ante priores.
95
Matrem visebat post hec et ei referebat,
Quod cognovisset de presule quodque tulisset
Hinc promissorum, quod scilicet acta reorum
Essent laxanda per baptismumque lavanda:
"Per noctem psalmis et laudibus institit almis,
100
Nos simul orare faciens et 'Amen' recitare.
Lumine fuscato, cursu feror accelerato,
Vt succendatur, eiusque comes michi fatur:
"Noli vexari pro lumine, quod tenebrari
Possit ab ulla re; videas lucem radiare
105
Non extinguendam nec casibus inminuendam".
Presule tendente palmas et sic referente:
"Lux mea sacra, veni!", lux fulguris alma sereni
Celitus aptatur his et non ante fugatur,
Quam lux aurore noctis finem daret hore.
110
Post, ut prodantur, tortores insidiantur.
Quos ego delusi sub lina virosque retrusi
Et, ne querantur, timeo iam, neu capiantur.
Ad te, si iam vis, veniant, nam munera, quamvis
Sim detestanda, venie spondent michi danda".
115
Sic est hec fata. Mater nimis exhilarata
Dictis letatur, factis fierique precatur.
Afra poscente Narcissus nocte sequente
Venit ad Hilariam, que mox effertur ei iam
Plantas stringendo scelerum veniamque petendo.
120
Hinc est miratus antistes sicque profatus:
"Iam fidei vere te fiamma cerno calere,
Qua sine doctore tanto fundaris amore.
Cum vix captetur tunc, cum per verba docetur,
Ergo piis rebus his septem corda diebus
125
Artius aptate, ieiunia continuate!
Post faciam mundas vos per baptismatis undas
Sic, ut culparum nil insit preteritarum".
Intulit Hilaria: "Prius est prior actio nostra
Iam tibi dicenda, tua sancta deinde docenda".
130
Presul ait: "Vere sic sacrum dogma tenere
Expedit, errores si confiteare priores". -
"Cipro venerunt qui me patres genuerunt.
Hi venerabantur Veneris sacra, que recitantur
Talia, cultrices quod ni teneat meretrices
135
Frustra queratur, quia nulli propitiatur;
Turpatur quo plus, mulier sibi servit eo plus,
Vt protestantur libamina qui famulantur.
Hinc me securam rebar Veneri placituram
Sic, quia servissem, dum natam prostituissem".
140
Dixerat. Antistes lacrimas extimploque tristes
Vbertim fundens ait hec et pectora tundens:
"Heu, detestanda nimis, heu cultura nefanda!
Frater, surgamus, luctum super his habeamus,
Vt scelerum sedes Christi mutentur in edes".
145
Vt iubet, oratur Christi pietasque rogatur.
Ingemit ista videns demon clamoreque stridens
Horridus ingeritur et in has voces aperitur:
"O presul sancte, quid causam ponis in hanc te,
Que debens michi ius non esse valebit alius?
150
Numquid ego posco loca que fore munda renosco?
Tum pollutarum cur poscis res animarum?
Cur ancillarum reputas tibi iura mearum?"
Antistes vero respondit: "Quod modo quero
Dicas, dampnate! Scis Iudaica feritate
155
Christum dampnatum, diverse ludificatum -
Purpurea veste, spinis, falso quoque teste -
Fel gustavisse, set et hastam sustinuisse
Et cruce finisse vitam mortemque tulisse,
Hinc tumulo tectum, post ad superosque revectum?"
160
Et cum dixisset demon: "O si licuisset
Hec me nescire, princeps noster quia dire
Tunc captivatur predaque sua spoliatur,
Truditur eterno penis dampnandus Averno,
Vt sunt testati qui sunt de morte vocati",
165
Presul ait: "Fare, cur sic voluit tolerare,
Quem non peccatum constat nec habere reatum?" -
"Qui non peccavit", ait, "haut pro se toleravit,
Has set per penas solvit culpas alienas".
Inquit: "Dampnate, vincam ratione tua te!
170
Sic constat fixum Ihesum propter crucifixum,
Vt salvarentur, qui peccatis premerentur.
Has iam non ledas mulieres, immo recedas,
Pro quibus est passus Christus, velut es modo fassus!"
Econtra fatur: "In sancta lege notatur,
175
Res sit ut obscena, dum quis confert aliena.
Et tu me quare temptas propriis spoliare?" -
"O", ait "effractor et furum pessimus actor,
Cum res ad turpes tibi non tua semper usurpes,
Te spolians furem Domino sua reddere curem,
180
Hec qui formavit et lapsa pie reparavit".
Istis convictus instabat adhuc maledictus:
"Lapsa creatura si per Christum reditura
Est, restaurer ego, quia plasma Dei quoque dego".
Inquit: "Divina si morte sua medicina
185
Vellet salvari te, quivisses reparari;
Set cum sis fatus quod, eo moriente, ligatus
Sit princeps vester, ad eum tu vade, minister,
Non remeaturus, set in eternum periturus!"
Iamque fugabatur, tunc supplex ista precatur:
190
"Non ita sis vehemens, esto paucis michi clemens!
Vna tuis anima mecum donis petat ima".
"Et tibi si dedero, quid", ait "facies?" - "Ego vero
Hanc", ait, "occidam, sic in mea lucra relidam".
"Assis in mane; quod vis non transit inane!"
195
"Vivam", respondit, "animam des?" Idque spopondit,
Quod sit facturus animam sibimetque daturus
Corpore viventem per sensus atque vigentem.
"Pernocter tecum, iubeas!" Ait: "Improbe, mecum
Si possis, remane!" - "Possum, si cantica plane
200
Psallere desistas", ait. "Haut erit hoc, set et istas
Instruo laude Dei nec cedo tue requiei".
Sic ait antistes, voces dedit illeque tristes
Et non comparet. Afram, quo se recrearet,
Cum reliquis fecit Narcissus easque refecit
205
Demonis horrore turbatas atque timore.
Ipseque non comedit, se pro certo quia credit
Denuo debere congressus hostis habere.
Luxque secunda datur, demon promissa precatur.
"Ante Deum dicta mea non constant tibi ficta!
210
Tu quoque iurabis, quod abissum mox penetrabis,
Si, quodcumque datur, per te non interimatur!"
Faverat his dictis sese stringens maledictis.
Tunc ait: "Esse datur locus! Ille dracone vetatur
Fontibus Alpinis, pereunt ubi crebro ruinis
215
Fontem poscentes eius flatu morientes.
Illum captato retinens animamque necato!"
His captus verbis hec vocibus urger acerbis:
"O sic mendosus, o presul in arte dolosus!
Promissis cinxit, iuramentis quoque strinxit,
220
Vt fratrem perimam vel abissum mergar in imam!"
Fit fons exemptus extimplo dracoque peremptus.
Sic confutato, sic verbis hoste fugato,
Presul stirpando spinas filicesque secando
Dat semen verum iam pectoribus mulierum
225
Hasque fide fundat, post et baptismate mundat.
Exhinc fit lota domus et cognatio tota,
Affines cuncti fiunt hoc federe iuncti.
Hilarie fratrem studet his preponere patrem,
Ne presul desit, qui Narcissi vice presit.
230
Ecclesie sedes placet Hilarie sit ut edes,
Quam mox sacravit Domino templumque dicavit.
Sic peccatrices, sic mundantur meretrices.
Purgantur theatra fedis cum mercibus atra,
Lux oritur scenis spurca nigredine plenis.
235
His ita dispositis et perfecte stabilitis,
Ter tres dando fidem menses Narcissus ibidem
Deguit, Hispanos post hec poscendo profanos
Ac velut ex unda iactatus in urbe Gerunda
Plurima post bella seva tundente procella
240
Martir finivit vitam celosque petivit.
Felix levita condignus perpete vita
Hunc victor sequitur martir palmaque potitur.
Iamque revertamur Afre causasque sequamur!
<passio S. Afre>
Hac tempestate, fidei qua gloria late
245
Penis turbata tortoribus est agitata,
Afra tenebatur. Cui iudex talia fatur:
"Vita decet cara tibi plus quam mors sit amara!
Vnde deum iura non spernas hinc moritura!" -
"Sufficiunt acta scelerum nunc usque peracta,
250
Ignorando quidem que gessi plurima pridem.
Absit ut hec repetam, libet his iam ponere metam!"
Sic respondebat, hec set iudex referebat:
"Non obdureris, Capitolia set venereris!" -
"Sunt", ait, "optanda capitolia que veneranda,
255
Sepius adtendo Christo pia vota ferendo.
Insuper et cupiam, sua quatinus hostia fiam,
Vt caro purgetur, dum penis excrucietur!"
Ille "Lupanaris", ait, "hactenus esse probaris!
Hinc alienata Christo potes haut fore grata!"
260
Econtra fatur: "Christus non ista minatur,
Quem pro sanandis infirmis et recreandis
Constat venisse mortem quoque sustinuisse.
Qui peccatricem non respuit et meretricem,
Dum sese lavit lacrimando pedesque rigavit". -
265
"Immo sacrifica", dixit iudex, "ut amica
Semper amatorum conquiras lucra priorum!" -
"Sunt execranda", dicit, michi lucra nefanda!
His iam desuevi necnon ut stercora sprevi.
Que iam devovi sicut sordesque removi,
270
Quomodo retraherem vel qua ratione tenerem?"
Iudex "Deciperis", ait, "et frustra profiteris
Christum, cultricem qui non querit meretricem!" -
"Christicole vere mereor non nomen habere
Nec tam mirifico me dignam munere dico.
275
Gratia, que late solet inmensa pietate
Omnia prospicere, dedit istud nomen habere".-
"Scis", ait, "hoc unde?" Responderat: "Hinc sat habunde
Spero, salvari quod ad hoc sum digna vocari,
Vt causa fidei iam sacre perniciei
280
Federa paciscar, veniam quo sic adipiscar".-
"Hec", ait, "illorum sunt dogmata falsiloquorum
Qui sicut vani spe seducuntur inani!
Tu, quo salveris mage suasa deos venereris!"-
"Absit", ait, "mutem quod eam de corde salutem,
285
Qua latro salvatur et amena sede locatur".
Sic hic suadebat, sic hec contra referebat.
Post hec terrendo pulsaverat ista loquendo:
"Si non libabis, illis coram vapulabis
Qui tecum scelere turpes hucusque fuere!"
290
"Non", ait, "horrorem facis hinc michi sive pudorem,
Immo verecundum peccasse sit ac pudibundum".
Respondit: "Noris, iniuria magna tot horis
Est michi certare tecum. Si sacrificare
Concito non ibis, flammis cruciata peribis!
295
Perfida, nolueris, est prefixum: morieris!" -
"Hoc", ait, "optatum michi sitque per omnia gratum,
Sic nam solvuntur mea crimina vel redimuntur".
Inquit: "Torquebo, post incendique iubebo,
Si plus obsistis!" Reddit: "Non terreor istis.
300
Corpus penetur, quod deliquisse docetur.
Non inmundorum consors ero demoniorum!"
Istis convictus dat iudicium maledictus
Afram conburi. Raptores ilico duri
Illam prendentes, trans Licum flumen agentes
305
Mox denudabant, sic ad stipitemque ligabant.
Illa fide plena sic orat voce serena:
"Christe Ihesu Domine, qui subveniendo ruine
Olim lapsorum sumpsisti scema reorum,
Cuius non ficta sunt hec dulcissima dicta:
310
"Solvitur absque mora peccator, qualibet hora
Crimina plorabit plorandaque non iterabit",
Non mea transacta scelerum reminiscere facta,
Set per carnales flammas et materiales
Flamma sit abscedens animam cum corpore ledens!"
315
Contegitur lignis mox et supponitur ignis
Illaque letatur Christo gratesque profatur
Sic: "Qui dignatur, hec quod sibi sacrificatur,
Qui pro dampnatis mortalibus et sceleratis
Hostia sit factus quondam pena crucis actus!"
320
Hec ut dicebat et adhuc his plura ferebat,
Ignibus albata celos petit inmaculata.
Affit sacrarum mox sedulitas famularum:
Corpus ut eripitur, incorruptum reperitur.
Mater, ut audivit, veniens raptam sepelivit
325
Religiosorum conventu presbyterorum.
Ediculam pridem parvam sibi struxit ibidem,
In qua cum nata foret, ut dixit, tumulata.
Illic mansere nec tumbam deseruere
Mater et ancille, donec sevissimus ille
330
Iudex mittebat et eas libare iubebat
Iam deterrendo, iam leviter alliciendo.
Set non terrentur nec per promissa moventur
Optabantque mori nusquam cedendo furori.
Quas mox intrudunt letas et in ede recludunt
335
Spinis inplentes, post ignem subicientes.
Sic conburuntur ad sidera sicque feruntur.
Sunt modo gaudentes eterna pace fruentes;
Cernunt presentem sibi iugiter omnipotentem
Angelicisque choris collaudant omnibus horis.
<epilogus>
340
Quas iam queramus precibus crebrisque petamus,
Vt suimet memores condescendendo dolores
Nostros adtendant, hanc rite vicemque rependant.
Vt, sicut gratis Domino miserante beatis,
Iam colletantur, quibus et placet, auxiliantur,
345
Sic nos peccatis, sic nos rebus sceleratis
Exutos vere venie dent dona tenere!